라틴어 문장 검색

Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ".
그러니 이제 유다 사람들과 예루살렘 주민들에게 일러 주어라. ‘주님께서 이렇게 말씀하신다. ′내가 너희에게 내릴 재앙을 마련하고 있고 너희를 칠 계획을 준비하고 있다. 그러니 제발 너희는 저마다 악한 길에서 돌아와 너희의 길과 행실을 고쳐라.′’ (불가타 성경, 예레미야서, 18장11)
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
그들이 찾아가던 마을에 가까이 이르렀을 때, 예수님께서는 더 멀리 가려고 하시는 듯하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 24장28)
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: " Quid me fecisti sic? ".
아, 인간이여! 하느님께 말대답을 하는 그대는 정녕 누구인가? 작품이 제작자에게 “나를 왜 이렇게 만들었소?” 하고 말할 수 있습니까? (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장20)
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
순수와 지식과 인내와 호의와 성령과 거짓 없는 사랑으로, (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장6)
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
그러한 지시의 목적은 깨끗한 마음과 바른 양심과 진실한 믿음에서 나오는 사랑입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장5)
recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
나는 그대 안에 있는 진실한 믿음을 기억합니다. 먼저 그대의 할머니 로이스와 어머니 에우니케에게 깃들어 있던 그 믿음이, 이제는 그대에게도 깃들어 있다고 확신합니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 1장5)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
여러분은 진리에 순종함으로써 영혼이 깨끗해져 진실한 형제애를 실천하게 되었으니, 깨끗한 마음으로 서로 한결같이 사랑하십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장22)
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
그들은 또 탐욕에 빠져, 지어낸 말로 여러분을 속여 착취할 것입니다. 그들에게 내릴 판결은 오래전부터 준비되어 있고, 그들에게 닥칠 파멸은 채비를 갖추고 있습니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장3)
ficta voluptatis causa sint proxima veris:
즐거움을 위해 지어낸 것은 사실에 아주 가까워야 한다: (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:19)
Non facile de innocente crimen fingitur.
결백한 자에게 모욕은 쉽게 만들어지지 않는다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 447)
Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:
그것들은 사람이 만든 것이고 숨을 빌려 사는 자가 빚은 것입니다. 어떠한 인간도 자기와 비슷한 신을 빚을 능력이 없습니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장16)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus.
옹기장이가 부드러운 흙을 열심히 개어 우리에게 쓸모 있는 갖가지 그릇을 빚습니다. 같은 진흙을 가지고 깨끗한 일에 쓰일 기물도 반대되는 일에 쓰일 것도 다 같은 방식으로 빚어냅니다. 그러나 어느 것이 어디에 쓰일지는 도공이 결정합니다. (불가타 성경, 지혜서, 15장7)
Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:10)
Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me invidiosum fecerunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:9)
Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION